martedì 20 maggio 2014
Non uno tantum nomine in Evangeliis appellatur Spiritus ille qui ad malum consilium et propendit et nos inclinat: non tantum diabolus scribitur apud christianos sed et Satan vel Satanas. Daemonium contra originem ducit a graeco verbo daimonion, eadem forma sed immutato sensu. Fortasse enim memoria tenetis daimonion illud Socratis: nam cum quaedam philosophus facturus esset inepta ipse audiebat ex imo corde vocem bonae conscientiae suae quae tantum negabat et impediebat illud quod Socrates facturus erat, numquam contra exhortabatur ad aliquid faciendum. Cum dixit Goethe in Fausto suo Mephistophelem esse «spiritum qui negat» nescio an ad Socratis daimonion adludere voluisset. In Evangeliis Diabolus est is qui Christum in temptationes frustra inducere conatus est praesertim cum Jesus erat in deserto, in torridis diei horis, sic ut daemon qui hoc diei tempore inducit in temptationes vocatur daemon meridianus. Fortasse evangelistae vel potius Iudaei tempore aequales Iesu Christi cogitabant Satan forma similem esse eius dei qui in fabulis Graecis Pan appellatur et Faunus apud Romanos, qui in horis meridianis veneriis voluptatibus impulsi ad quaerendas Nymphas currunt per silvas. «Libera nos a daemone meridiano» orabant enim monaci in deserto quoque. Interdum figura et forma Panum diabolo adtribuuntur pedibus additis caprorum et cornibus et brevibus caudis. Interdum alis et unguibus Diabolus videtur praeditus esse. Petrus eum comparavitcum leonibusfrementibus et clamantibus ad terrorem hominibus infundendum. Sed saepe dicitur diabolus nobis vel saltem iis inter nos qui innocentes sint nocere non posse, et nunc memoria teneo antiquissimum adagium sermone sanscrito conscriptum apud Indos: «Manus quae sine vulneribus est venena perfida impune tangit et non patitur damnum: sic Dominus Malus non potest innocenti damnum inferre». Quaedam velim dicere de diabolis in religione Islamica quamquam quidem male eam cognosco. Nomen quod malis spiritibus in Corano tribuitur translitteratio est de nomine Satan. Munus et officium malorum spirituum est fidem hominum sub periculo et temptatione submittere. Parvas sententias de Corano quae de Satan tractant hic addo: «Qui creditis, omnes intrate in Pacem meam, ne secuti sitis vestigia Satan qui hostis est noster!»; et denuo alibi «Certe vel hodie vel cras tu temptaberis a Satan. Ne timeas, sed pete refugium in Deum tuum, qui scit etaudit et protegit».
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: