martedì 27 giugno 2017
«...sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum».
Hor., Sat., 1, 1, 106-107

«Quidnam rerum est hic strepitus, quo aures feriuntur et paene ad insaniam redigimur omnes? Quis ille, qui nos ita obtundere audet?». «Quis tu vero, qui tuum iudicium pro lege divina ceteris imponere conatus, nos a voluptatibus nostris prohibere inaudita tyrannide velis? Mihi enim hoc placet, neque tu ulla es auctoritate praeditus, ut tales modos censoria virgula notes». Ita saepissime, sive de modis musicis nulla convenientia aut conspiratione compositis, sive de tabulis sordidis maculis infectis potius quam pictis, sive de informibus agitur rerum cumulis, quam pro statuis cum Phidiae operibus comparandis tibi venditant. Ubi enim est obrussa, ubi norma, qua machinationum molestissimi strepitus a modis Mozartianis discernamus? Hoc mihi, illud tibi placet: tantum valet opinio et iudicium tuum, quantum meum. Est "ars" pingendi, sculpendi, architectandi, denique musurgorum, quiquid venit in mentem, quidquid ex intimis visceribus, quasi cibis forte male concoctis, erumpit, quidquid novum, inauditum, insolens esse videatur, ideoque probandum, vulgandum, eorum laudibus celebrandum, qui sese ipsi doctos nominant viros. Rectissime sentiebat divinus Plato, philosophorum facile princeps, qui quidem docebat quadam cum veneratione esse nobis rectum illum angulum colendum, quo quidem usi, ceterorum omnium angulorum, qui acuti aut obtusi in universo mundo sensibus aut mentis oculis appareant, emetiri ac definire possimus; quo angulo recto deficiente, quam normam antiqui non sine causa dixere, lineae in quolibet spatio descriptae nullam mensuram, nullum modulum concludunt continentque. Inde, quae libertatis assertio videtur, atrocissimam in tyrannidem convertitur, cum hodie nulla sit ratio, quae non a singulorum opinationibus pendeat, et in se et per se valeat; unde fit, ut qui maiore vi sit praeditus sive corporis sive auctoritatis dolo impetratae, sive popularis aurae bene captatae, is ceteris imponat, eripiatque illam veram animorum libertatem, quae non nisi sub lege aeterna haudquaquam vulgi mutabili opinione subiecta vere et iusto iure exerceri potest.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: