martedì 22 novembre 2016
«Iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet» (Cicero, Pro Archia, 14).
Iuppiter optimus maximus, ut in veterum monumentis accepimus, cum in lucem vixdum editus esset, diram Saturni voracitatem effugere nihilo melius potuit, quam lapidis dolo, quem pro se patri satiando dedit. Mirum sane ac vix credibile, nisi quid maius sub fabularum tegumento veteres poetas occuluisse credas. Quid enim? Firmitate scilicet prope lapidea opus est, ut Saturnum seu edax tempus vincamus, qui quamcumque prolem a se genitam, simul ac nata est, e sinu matris ereptam degluttire solet. Sed haec profecto vulgaria; illud tamen maius difficiliusque videtur, quaenam illa sit aeternitati proxima constantia, mente comprehendere. Nam quocumque oculos in hac quasi mundana scaena verto, multa mihi occurrunt, quae invita aevo trahuntur, plura quae haud repugnantia feruntur; nec quicquam invenio, quod ex saeculorum fluxu elabatur. Quid, quod ipsa hominum memoria, temporis figura quasi lineamentis exscripta, fluxa atque labilis habetur? Age vero, quemnam mihi dabis, cui oblivio non deleverit quae iam pridem fecerit, corroserit vero quae nuper?
Enimvero una est tamquam communis hominum memoria, quae posteris traditur quodam aeternitatis nitore decorata. Anne aeterna aut immortalia existimare haesitabimus, praeclara philosophorum inventa, luculenta poetarum artificumque opera, quae non exiguo mortalis vitae intervallo, non uno tantum saeculo exstiterunt, sed plurima iam saecula praestantiae claritudine vigent? Memoria nempe haec perennis consecrata est Romanorum sermone quasi marmori inscripta, perennior etiam, si ad linguam Graecam spectas: ea enim memoria in antiquorum foris atque auditoriis orta est, ea in regum aulis monachorumque cellis primisque studiorum universitatibus roborata, in humanitatis officinis quasi nova lympha vivificata, a posterioribus poetis decantata, a philosophis magno studio investigata, a legum latoribus summa reverentia interrogata; ea denique usque ad praeteriti saeculi primordia summo sacramento conservata, quippe quae omnes plagas ad occidentem vergentes cultu humanitateque compleverit. Nunc autem, cum de fortuna harum linguarum deliberatur, id denique videndum est, utrum in lapide Iovis consistere velimus, an in Saturni fauces incurrere.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: