giovedì 26 ottobre 2017
Veram civium alimoniam Plato civitatem ipsam esse affirmat, unde si bona sit, homines boni evadant, si vero mala, pravi; quin immo Isocrates -qui haud raro Platoni adversatur quamvis auditor olim eiusdem Socratis magistri -, plura ausus, dicit civitatem esse urbis populique animam, paremque vim eam habere atque in corpore rationem. Sed in qua re nitatur civitas praecipue quaesiverunt, decursu saeculorum, praestantissima ingenia. Isocrati, ut nobis, fundamentum bonae validaeque civitatis nihil aliud dixeris esse nisi civium institutionem. Hic veremur, care lector, ne tibi crambem apponamus recoctam, eadem repetentes quae seu nos seu alii antea iam dixere: sed ea prorsus orationis est vis ut, diversis modis tractantes argumentum, altius descendamus ac sensum eius ultimum reconditumque attingamus. Institutionem profecto quaeremus illam quae maxime prodest ad bonum commune in quolibet rei publicae genere tuendum; tanta enim institutionis vis est, ut seu in unius seu in populi dominatu, cives bene instituti -veri rei publicae domini- fulcimen et praesidium sint, quibus sese adiungentes primores, reges et -ut ita dicam- omnis generis rectores, ad meliorem statum omnia ducunt. Quid igitur civem instituat, prudenter rogabitur. Iuxta Isocratis Platonisque aliorumque philosophorum sententiam, primum propugnaculum rei publicae mores sunt, non arma opesve; nam vires singulorum quamvis armatae, in ceterorum beneficium non ita saepe redundant; divitias vero etiam penes indigniores videmus abundare.
Mores vero boni, qui denique proprio veroque nomine virtus possunt vocari, ad labores omnes, vel gravissimos, suscipiendos impellunt, ad iniuriam depellendam hortantur et ad auxilium ferendum iis qui in rebus adversis prostrati iacent compellunt. Hi mores, haec virtus -ut ipse animadvertis- non sicut doctrinam quandam segnem et immotam novis civibus tradimus, sed ut continuam exercitationem ingeniorum animorumque fortium qui viris feminisque denique insunt ex quibus humana constat societas.
Haec informatio morum leges servat, non innumera edicta aut poenae; nam, ut primum Isocrates, dein Tacitus acutissime senserunt, probi homines iuste agunt et legibus simplicissimis obtemperantes, quas in animo inscriptas habent; maligni vero parati erunt etiam ad fallendas leges accuratissime scriptas.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: