martedì 4 aprile 2017
«Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem» (Horatius, Epistulae 1,1)
Miramur vel stupemus, cum animadvertimus malum illud, quod apud alias gentes pullulabat, ad nos demum, etiam nescientes, manavisse: videlicet ut iuvenes inter sese usque ad necem insaeviant. Id quidem flagitium a nostra patria quam maxime alienum existimabamus, cum utique eam crederemus humanitate atque probitate munitam; neque umquam opinati sumus eo usque immanitatis nos pervenire posse, ut in nos intuentes eodem afficeremur horrore, qui olim nos aliorsum spectantes capiebat.
Nam quisnam, obsecro, nisi inter feras educatus sit, non totus exhorrescit, quotiens in actis diurnis comperit iuvenem quendam seu ab alio quopiam seu a pluribus esse immaturae morti datum? Nec immerito sane iusta quaedam ira nos capit eoque adducit, ut id scelus nequaquam impune patiamur. Attamen, si illud malum reapse eradicare studemus, consideremus oportet non modo quid faciendum sit scelere patrato, sed etiam quid antea factum sit, ut res ad tam deplorandum exitum pervenerit.
Nam si odium, si invidia, si alii animi aestus ita exundare sinuntur, ut iuvenem obcaecatum in apertam impellant rabiem, id efferati atque impotentis animi est. Atqui, cum natura eruditus nascatur nemo, sed sit ad moderationem atque humanitatem educandus, qui nulla institutionis cura creverit, eum sane efferatum non dicemus evadere, sed potius manere. Humanitas enim, quae omni feritati est contraria, non est donum quasi natura datum, sed praemium cura atque labore consequendum.
Ergo, cum tales calamitates quibus affligitur iuventus uno ore collacrimamus, haud abs re mihi esse videtur interrogare, num ea, quibus iuvenes imbuimus, eos ad humanitatem revera informent, an potius ad feritatem instigent. Videntne illi alios homines, utique adultiores, qui prius rationi quam affectibus consulant? Qui res sermone potius quam violentia gerant? Qui vitam concordia atque convenientia moderari malint, quam discordia vexationeque perturbare? Id quidem, si vel obiter circumspecto, nequaquam video, sed potius eos, qui omnino contra agunt, summis efferri laudibus et tamquam in infulis esse. Quamobrem, si nostrae quasi societatis campum ita sivimus efferari, ut iam parum agri culti restet, nihil mirum si inde non fruges, sed vepres atque zizania proveniunt.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: