martedì 7 marzo 2017
«Mutato nomine de te fabula narratur» (Horatius, Saturae, I, 1, 69-70)

Adsuevimus quidem, idque iam dudum, omnia per album electronicum quasi a nobis semota aspectare. Quidquid ad vitam pertinet, sive publicam sive privatam, spectaculo nobis est, quod non tam cognitionis, quam delectationis causa frequentamus: si hilare lepidumque videtur, ut exsultemus; si ioculare, ut cum ludibrio rideamus; si flebile aut luctuosum, ut cum aliis commoveamur; si taetrum, ut aliena miseria horrescamus.
Necdum tamen frigidus ille horror in medullam incubuit, cum iam ad alia nos desultorie convertimus, non veritatem, sed novitatem affectuum quaeritantes, qua obtunsos nostros sensus vellicemus.
Haec quidem est condicio huius qui nunc non homo "sapiens", ut olim physici dixere, sed "sedens" potius atque adeo "sopiens" semet ipsum exsistit: quod, dum in ea, quae adversus obversantur, fixos oculos intendit, animum contra distendit varietate, vel potius dicam avertit.
Immo vero multa huius modi spectat et audit: «Plurimos summa penuria obaeratos opprimi», «Uxorem usque ad necem a marito esse caesam», «A filio parentes»... Is vero «Ista – inquit – intra fores dum non accidunt, mihi bene est!», et, quae per imagines mobiles atrocissime facta ostenduntur, ea omnia, quasi ad se minime pertinentia, oscitans aspicere pergit et nescio quid edens morsicatim.
Interim illa pestis, quae loco spectaculi habetur, sub limine surrepit, sese in atrio locat, ad intimos usque Lares penetrat, in uxorem liberosque redundat, eoque est perniciosior, quod non prius corruptelam ostendit, quam totam domum penitus foedavit. Visne scire quid intersit inter spectatorem et eum, cuius miserias spectando ille sua otia replet? Illi enim in apertum erupit, quod huic in occulto volvitur: idem utrumque morbus tenet.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: