martedì 31 dicembre 2013
Cum annus novus imminet, extremis diebus mensis Decembris vel primis ineuntis Januarii, nos omnes quasi auspices facti laeta omina auspicamus, praesertim voce longe filis vel electronice transmissa, omnibus qui in mentem nobis veniant, vel male notis quoque si obviam occurrunt nobis per vias. Nemo credit vera esse haec vaticinia nec is qui ea enuntiat (et subridet) nec is qui ea recipit (et subridet) sed qui tibi nuntiat de tua futura felicitate (at in unum tantum annum!) tibi tranquillitatem quandam vult communicare, quasi diceret "nescio quid tibi fiet, sed non sum tibi inimicus, et quod est in me, sis beatus, si potes". Qua de re olim meditatus est Jacobus Leopardi, in uno Opusculorum moralium suorum ubi colloquuntur viator quidam et mercator qui Ephemerides et fastos ambulans venditat. Mercator ait: "Omnibus constat esse rem pulcherrimam hominum vitam. Sed pulcherrima non est vita ista quam omnes cognoscimus quia experti sumus. Felix est alia quaedam vita, illa quam nemo vixit sed de qua tantum somniavit. Qui loquitur de vita quadam splendida et memorabili numquam loquitur de vita quae iam acta est, sed certe de vita quam nemo adhuc egit. Novus annus proxime incipiet: et illa die prima novi anni, die prima mensis Januariifata incipient laetissimos volveremenses, et tu, viator, et ego ipse qui ambulo, et omnes tandem bonam habebimus vitam. Nonne putas, viator, me dicere verum?".Acutissimus Georgius Ch. Lichtemberg scripsit de auguriis in mense Januario: " Mensis Januarius ille est inter duodecim menses quo invicem exoptamus "Omnia bona" quadam cum fide et veritate. Undecim alii menses contra sunt illi quibus auspicia ad effectum procul dubio non perducentur". Thomas Mann nos monuit quondam nullum discrimen disiungere ac secernere veterem annum ab novo qui incipit cum mensis decembris decidit. Nullum in natura rerum signum conspicere possumus quod designet et demonstret annum ad finem pervenisse. Nos tantum qui homines sumus vel potius pueri focos artificiose factos et mille coloribus pictos noctu in caelum vi ignea mittimus. Homines antiquissimi putabant spatium circum speluncam suammysterium esse, nos contra qui artium praecepta plane cognoscimus tempus timemus quasi mysterium.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: