Passa a livello superiore
Accesso
Torquatus A cura di Daniel Gallagher
stampa quest'articolo segnala ad un amico feed
 
De Terminaliis celebrandis
 
 
Hoc ipso die, videlicet a. d. VII Kal. Martias, postremo sane die anni iuxta calendarium Romanorum, «Terminalia» celebrantur, antiquissima festa, deo limitum et saeptorum dicata. Huic numini «Termino», sive lapide sive stipide expresso, serta et liba, fruges et favi, vinum et porci immolantur, laudes cantantur atque dapes viciniis apparantur (cfr Ovidius, Fasti, II). «Tu – dicit Ovidius – populos urbesque et regna ingentia finis:/ omnis erit sine te litigiosus ager.../ clamato "tuus est hic ager, ille tuus"».
Etenim cultus dei Termini demonstrat quantum valuerint limites tempore Romanorum ad mutuas necessitudines inter populos corroborandas. Altera ex parte, ut scripsit poeta Robertus Frost, «something there is that doesn't love a wall» («est aliquid quod resistit saepto»). Oportet, dixerit aliquis, moenia destruamus et pontes instruamus, quandoquidem moenia dividunt, pontes vero coniungunt (quapropter Ianus, de quo scripsi hoc in commentariolo Non. Ian., non minus valebat apud Romanos quam Terminus).
Interea, verbis a Papa Francisco in aeronavi prolatis atque perperam a diurnariis relatis, multum de moeniis et pontibus nuper audivimus, plerumque «sententiolas praeconiales», ut ita dicam. Nulli autem utilitati proderit nobis nimia mentis levitate secernere eos qui «pro moeniis» sunt ab eis «pro pontibus». Assertiones sunt caute iudicandae, quaestiones accurate taxandae, solutiones sedule ponderandae.
Quod ad oratores attinet, haud minus vera nunc quam tunc resonant Ciceronis verba: «Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus: etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio. Quae, nisi res est ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et paene puerilem».
Haec «Terminalia» celebrantes annumque Romanum exiturum vale dicentes, occasionem nanciscimur consequendi sapientiam decessorum nostrorum, qui bonum tum sepium tum pontium intellexerunt, alteras non minus quam alteros magni aestimantes ad concordiam inter populos promovendam.

© riproduzione riservata
​​
Banner-Iniziativa-Avvenire-Carita-Papa-300x125-TERZO.GIF​​​