Passa a livello superiore
Accesso
Torquatus A cura di Daniel Gallagher
stampa quest'articolo segnala ad un amico feed
 
De Lapidibus Volventibus
 
 
Etsi “Scarabaei” celeberrimi fuerunt musici nutantes et volventes vicesimi saeculi, haud minus nutabant et volvebant “Lapides” Londinienses, nempe Michael, Keith, Carolus, Ronaldus et Brennus, qui asperiorem sonum concentibus tumultuosioribus protulerunt, et, dissimiles Scarabaeis, etiamnunc proferunt. Musica rhythmica et melancholica Americana magnam habuerat vim ad huius gregis musicorum stylum formandum.
Sine tamen dubio hos iuvenes Brittanicos aliis malum praebuisse exemplum iuvenibus confitendum est, cum vitam sordidam aliquamdiu agerent necnon potionibus validioribus ac medicamentis stupefactivis libere uterentur. Tametsi his de rebus nonnumquam iudicium subivissent et diunarii de vitiis eorum saepius scripsissent, eo magis Lapides praeclariores inter consectatores suos emerserunt. Sed illi maximam animi abiectionem acerbe sentiebant cum, a.d. VIII Id. Dec. anno MCMLXIX, grassator gregarius ex “Angelis Inferni” quemdam iuvenem interfecisset dum Lapides concentum gratis edebant in Monte Alto Californiae.
Nemo vero interfectus est dum alium ediderunt concentum nuperrime in Cuba. Admonitu, ut dicitur, Sanctae Sedis spreto ne die sexta de Passione Domini se exhiberet, hic notissimus grex musicorum, semita praesidis Americani Barak Obama consequentes, Cubanos Cubanasque Havanae oblectavit duodeviginti carminibus canendis.
Nonnulli nugatorii dixerunt hunc concentum summum signum fuisse liberationis Cubae. Verumtamen ne immemores simus rationis qua musica semper consilium politicum habuit; quoniam si spiritus populi commovendus est, maxime commovebitur per musicam. Itaque haud casu accidit ut modis musicis commemoret Horatius Aeneam, qui «liberum munivit iter, daturus plura relicits» superstitibus Troiae, qui sperabant fore ut libere alicubi viverent. Libere vivendum est etiam Cubanis. Nemo autem libere vivet vel solâ musicâ vel soli musicae, quamvis musica spiritum hominis penitus concitet. Immo orandum necnon laborandum est ut Cubani aliquando plena libertate fruantur.

© riproduzione riservata
Banner-Iniziativa-Avvenire-Carita-Papa-300x125-TERZO.GIF​​​