Passa a livello superiore
Accesso
Hieronymus A cura di Moreno Morani
stampa quest'articolo segnala ad un amico feed
 
Pius X defensor latinitatis
 
 
Centesimus est hic annus a morte summi pontificis Pii X: hunc sanctum et magnum pontificem breviter hic commemoro quia, praeter multa et magna quae pro Ecclesia egit, praecipue ad fidem defendendam ab haereticis moderni temporis, studium magnum posuit in restituenda Latini sermonis pronuntiatione iuxta Romanum usum.
Nam eo tempore singularum nationum ecclesiae suam quaeque regulam habebant in Latino sermone pronuntiando in liturgicis celebrationibus, quae res confusionem et incommodum ferebat fidelibus qui in peregrina terra versarentur. Nonnulli perperam dicunt pontificem hanc quaestionem exposuisse in documento anno MCMIII motu proprio promulgato quod inscribitur Inter Sollicitudines. Hoc autem verum non est: nam ibi, quamvis legi possit Latinam esse linguam Romanae ecclesiae propriam, nihil dicitur de hoc argumento, et alia quaestio proponitur: quae sit musica sacra ad ecclesiam maxime idonea. Adfirmat pontifex in cantu gregoriano eam qualitatem agnosci et esse hanc musicam ab antiquis patribus traditam ecclesiae usui convenientissimam.
Verba clara de Latino sermone pronuntiando expressit summus pontifex in epistula quam ad archiepiscopum Bituricensem L. Dubois anno MCMXII misit. Etiamsi hoc unum documentum habemus quo pontifex quid de hac quaestione senserit aperte declaret, legentibus patet quantum haec quaestio ei cordi fuerit per omnem vitae aetatem. Pontifex episcopum laudat quia magnum laborem sibi sumpserit in pervulgandam Romanam pronuntiationem in Gallia, dicens hoc utile esse etiam ad restaurandum gregoriani cantus usum, quod maximum sit vinculum inter rectam Latini sermonis pronuntiationem et istius musices exercitationem: reditum autem ad Romanam pronuntiationem esse etiam signum unitatis catholicae ecclesiae.
Hoc propositum non fuit tamen sine controversiis, quia in nonnullis nationibus et praesertim in Gallia fuerunt factiones quae pontificis renovationi adversarentur et motibus interdum acribus patriam pronuntiationem defendere conarentur.

© riproduzione riservata
Banner-Iniziativa-Avvenire-Carita-Papa-300x125-TERZO.GIF​​​