Passa a livello superiore
Accesso
Hortensius A cura di Roberto Spataro
stampa quest'articolo segnala ad un amico feed
 
Quid opus est gentibus Europae? Paucis sed optimis hominibus
Acerbissimas difficultates nostris temporibus Europaeas gentes pati liquide patet. Res oeconomicae funditus excutiuntur, civiles institutiones minus aptae esse videntur, insignis cultus humanitatis qui quodam tempore magnam fecit Europam oblivione obruitur, magistratus modo strepitantes modo tacentes quid agendum sit semper ambiguunt. Quo in discrimine versantes homines, magnis curis vexati, taetro afficiuntur angore.

Nihilominus spes fore ut res in melius vertant ab animis eripi nec potest nec debet quoadusque viri mulieres sint, quamquam perpauci, qui operam suam iugiter navent ut, quisque in sua provincia actionis, novam rationem aedificandae societatis ordinent atque redigant. Sunt pauci sed optimi homines quibus cordi est libertatem componendam esse cum veritate.
Qui inspirati a variis vel religiosis vel culturalibus opinionibus ad inviolabilem humanam dignitatem tuendam ad aequam iustitiam faciendam ad firmam pacem potiendam operantur.
Utinam stabile foedus sanciatur inter eiusmodi homines! Qui enim idonei habentur ad illum inaestimabilem thesaurum rursum accipiendum quem populi Europaei saeculis exactis auxerunt addiderunt cumulaverunt coniungentes concinne triplicem hereditatem receptam a Graecorum philosophia, a Christianorum praeceptis, a Romanorum iure. Quae autem hereditas accommodanda est nostrae aetatis adiunctis et postulationibus.

Hoc igitur nobis exoptandum est ut hae “minoritates creativae” quodammodo renovent opus quod praeclari homines patrarunt post atrocissimum alterum bellum saeculo elapso toto orbe terrarum confectum. Qui, maceriis materialibus moralibus iam tunc congestis, inter gentes Europaeas tam novum pepigerunt foedus ut Europam unitam condiderint, moti tantum nobilissimis rebus propositis quae procul dubio nunc restauranda esse videntur.

Ideoque Europae nostrae aetatis opus est quoque, quin potissimum, viris mulieribus qui, sua vitae  sanctitate, in animis spem reducant.

© riproduzione riservata
2016-premio-candida-300x125.gif